- TEMPESTIVA Convivia
- TEMPESTIVA Conviviaapud Sueton. Calig. c. 45. Senatum populumque obiurgavit edictô, quod Caesare proeliante tempestiva convivia, circum et Theatra et amoenos secessus celebrarent: sunt quae horâ solitâ maturius ac tempestivius, de meridie videl. inibantur, ut fere moris erat in sumptuosioribus conviviis, et quae festis diebus agitabantur, quod de die epulari quoque dicebant, ut vidimus. Atque haec, uti temporius iniri, sic etiam serius finiti, de more fuit, adeo quidem ut etiam in multam noctem protraherentur, et usque ad galli cautu. Silius de Campanis, l. 11. v. 41.——— medioque dierumRegales epulae, atque ortu convivia SolisDeprehensa ———Unde de Pisone Cicero, ubi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat, mensam tolli iubet. Et de Nerone Sueton. c. 27. epulas a medio die ad mediam noctem protrahebat. Non tamen hinc, quod in intempestam noctem producerentur, Intempestiva huiusmodi convivia dicta ullibi reperias, quod Etudito Viro placuit, sed a tempestiva commissione illis nomen est datum: quam vis revera et intemperantes hae epulae, et suô sensu intempestae fuerint. Stata vero et legitima cenae hora decima fuit, imo et serius cenabant homines actiosi et in te sua vel publica occupati. martialis. l. 7. Epigr. 50. v. 11.Hunc licet a decima, neque enim satis ante vacabit,Sollicites; capiet coenula parva duos etc.Vide Salmas. ad Florian. Vopisci, c. 6. et supra passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.